CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xvii


commentariivarialectioprosodia

Aeli vetusto nobilis ab Lamo, 2057

quando et priores hinc Lamias ferunt 2058

denominatos et nepotum 2059

per memores genus omne fastus 2060

 

5 auctore ab illo ducit originem, 2061

qui Formiarum moenia dicitur 2062

princeps et innantem Maricae 2063

litoribus tenuisse Lirim 2064

 

late tyrannus: cras foliis nemus 2065

10 multis et alga litus inutili 2066

demissa tempestas ab Euro 2067

sternet, aquae nisi fallit augur 2068

 

annosa cornix: dum potes, aridum 2069

conpone lignum: cras genium mero 2070

15 curabis et porco bimenstri 2071

cum famulis operum solutis. 2072

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016