CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xv


commentariivarialectioprosodia

Uxor pauperis Ibyci, 1997

tandem nequitiae fige modum tuae 1998

famosisque laboribus; 1999

maturo propior desine funeri 2000

5 inter ludere virgines 2001

et stellis nebulam spargere candidis. 2002

non, siquid Pholoen satis, 2003

et te, Chlori, decet: filia rectius 2004

expugnat iuvenum domos, 2005

10 pulso Thyias uti concita tympano. 2006

illam cogit amor Nothi 2007

lascivae similem ludere capreae: 2008

te lanae prope nobilem 2009

tonsae Luceriam, non citharae decent 2010

15 nec flos purpureus rosae 2011

nec poti vetulam faece tenus cadi. 2012

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016