CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xiv


commentariivarialectioprosodia

Herculis ritu modo dictus, o plebs, 1969

morte venalem petiisse laurum 1970

Caesar Hispana repetit penatis 1971

victor ab ora. 1972

 

5 unico gaudens mulier marito 1973

prodeat iustis operata sacris 1974

et soror clari ducis et decorae 1975

supplice vitta 1976

 

virginum matres iuvenumque nuper 1977

10 sospitum; vos, o pueri et puellae 1978

iam virum expertae, male nominatis 1979

parcite verbis. 1980

 

hic dies vere mihi festus atras 1981

exiget curas: ego nec tumultum 1982

15 nec mori per vim metuam tenente 1983

Caesare terras. 1984

 

i pete unguentum, puer, et coronas 1985

et cadum Marsi memorem duelli, 1986

Spartacum siqua potuit vagantem 1987

20 fallere testa. 1988

 

dic et argutae properet Neaerae 1989

murreum nodo cohibere crinem: 1990

si per invisum mora ianitorem 1991

fiet, abito. 1992

 

25 lenit albescens animos capillus 1993

litium et rixae cupidos protervae: 1994

non ego hoc ferrem calidus iuventa 1995

consule Planco. 1996

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016