CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xiii


commentariivarialectioprosodia

O fons Bandusiae, splendidior vitro, 1953

dulci digne mero non sine floribus, 1954

cras donaberis haedo, 1955

cui frons turgida cornibus 1956

 

5 primis et venerem et proelia destinat, 1957

frustra, nam gelidos inficiet tibi 1958

rubro sanguine rivos 1959

lascivi suboles gregis. 1960

 

te flagrantis atrox hora Caniculae 1961

10 nescit tangere, tu frigus amabile 1962

fessis vomere tauris 1963

praebes et pecori vago. 1964

 

fies nobilium tu quoque fontium 1965

me dicente cavis inpositam ilicem 1966

15 saxis, unde loquaces 1967

lymphae desiliunt tuae. 1968

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016