CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xii


commentariivarialectioprosodia

Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci 1941

mala vino lavere, aut exanimari 1942

metuentis patruae verbera linguae. 1943

 

tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas 1944

5 operosaeque Minervae studium aufert, 1945

Neobule, Liparaei nitor Hebri, 1946

 

simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis, 1947

eques ipso melior Bellerophonte, 1948

neque pugno neque segni pede victus, 1949

 

10 catus idem per apertum fugientis agitato 1950

grege cervos iaculari et celer arto 1951

latitantem fruticeto excipere aprum. 1952

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016