CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xi


commentariivarialectioprosodia

Mercuri nam te docilis magistro 1889

movit Amphion lapides canendo 1890

tuque testudo resonare septem 1891

callida nervis, 1892

 

5 nec loquax olim neque grata, nunc et 1893

divitum mensis et amica templis: 1894

dic modos, Lyde quibus obstinatas 1895

adplicet auris, 1896

 

quae velut latis equa trima campis 1897

10 ludit exsultim metuitque tangi 1898

nuptiarum expers et adhuc protervo 1899

cruda marito. 1900

 

tu potes tigris comitesque silvas 1901

ducere et rivos celeres morari; 1902

15 cessit immanis tibi blandienti 1903

ianitor aulae; 1904

 

Cerberus, quamvis furiale centum 1905

muniant angues caput eius atque 1906

spiritus taeter saniesque manet 1907

20 ore trilingui; 1908

 

quin et Ixion Tityosque voltu 1909

risit invito; stetit urna paulum 1910

sicca, dum grato Danai puellas 1911

carmine mulces. 1912

 

25 audiat Lyde scelus atque notas 1913

virginum poenas et inane lymphae 1914

dolium fundo pereuntis imo 1915

seraque fata, 1916

 

quae manent culpas etiam sub Orco: 1917

30 inpiae nam quid potuere maius? 1918

inpiae sponsos potuere duro 1919

perdere ferro. 1920

 

una de multis face nuptiali 1921

digna periurum fuit in parentem 1922

35 splendide mendax et in omne virgo 1923

nobilis aevom, 1924

 

surge quae dixit iuveni marito, 1925

surge, ne longus tibi somnus unde 1926

non times detur; socerum et scelestas 1927

40 falle sorores, 1928

 

quae velut nactae vitulos leaenae 1929

singulos eheu lacerant: ego illis 1930

mollior nec te feriam neque intra 1931

claustra tenebo. 1932

 

45 me pater saevis oneret catenis, 1933

quod viro clemens misero peperci, 1934

me vel extremos Numidarum in agros 1935

classe releget: 1936

 

i pedes quo te rapiunt et aurae, 1937

50 dum favet nox et Venus, i secundo 1938

omine et nostri memorem sepulcro 1939

scalpe querelam. 1940

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016