CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii x


commentariivarialectioprosodia

Extremum Tanain si biberes, Lyce, 1869

saevo nupta viro, me tamen asperas 1870

porrectum ante foris obicere incolis 1871

plorares Aquilonibus. 1872

 

5 audis, quo strepitu ianua, quo nemus 1873

inter pulcra satum tecta remugiat 1874

ventis et positas ut glaciet nives 1875

puro numine Iuppiter? 1876

 

ingratam Veneri pone superbiam, 1877

10 ne currente retro funis eat rota: 1878

non te Penelopen difficilem procis 1879

Tyrrhenus genuit parens. 1880

 

o quamvis neque te munera nec preces 1881

nec tinctus viola pallor amantium 1882

15 nec vir Pieria paelice saucius 1883

curvat, supplicibus tuis 1884

 

parcas, nec rigida mollior aesculo 1885

nec Mauris animum mitior anguibus: 1886

non hoc semper erit liminis aut aquae 1887

20 caelestis patiens latus. 1888

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016