CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii ix


commentariivarialectioprosodia

Donec gratus eram tibi 1845

nec quisquam potior bracchia candidae 1846

cervici iuvenis dabat, 1847

Persarum vigui rege beatior. 1848

5 donec non alia magis 1849

arsisti neque erat Lydia post Chloen, 1850

multi Lydia nominis 1851

Romana vigui clarior Ilia. 1852

me nunc Thressa Chloe regit, 1853

10 dulcis docta modos et citharae sciens, 1854

pro qua non metuam mori, 1855

si parcent animae fata superstiti. 1856

me torret face mutua 1857

Thurini Calais filius Ornyti, 1858

15 pro quo bis patiar mori, 1859

si parcent puero fata superstiti. 1860

quid si prisca redit Venus 1861

diductosque iugo cogit aeneo, 1862

si flava excutitur Chloe 1863

20 reiectaeque patet ianua Lydiae? 1864

quamquam sidere pulcrior 1865

ille est, tu levior cortice et inprobo 1866

iracundior Hadria, 1867

tecum vivere amem, tecum obeam lubens. 1868

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016