CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii viii


commentariivarialectioprosodia

Martiis caelebs quid agam kalendis, 1817

quid velint flores et acerra turis 1818

plena miraris positusque carbo in 1819

caespite vivo, 1820

 

5 docte sermones utriusque linguae: 1821

voveram dulcis epulas et album 1822

Libero caprum prope funeratus 1823

arboris ictu. 1824

 

hic dies anno redeunte festus 1825

10 corticem adstrictum pice dimovebit 1826

amphorae fumum bibere institutae 1827

consule Tullo. 1828

 

sume, Maecenas, cyathos amici 1829

sospitis centum et vigiles lucernas 1830

15 perfer in lucem: procul omnis esto 1831

clamor et ira. 1832

 

mitte civilis super urbe curas: 1833

occidit Daci Cotisonis agmen, 1834

Medus infestus sibi luctuosis 1835

20 dissidet armis, 1836

 

servit Hispanae vetus hostis orae 1837

Cantaber sera domitus catena, 1838

iam Scythae laxo meditantur arcu 1839

cedere campis. 1840

 

25 neglegens, ne qua populus laboret, 1841

parce privatus nimium cavere et 1842

dona praesentis cape laetus horae: 1843

linque severa. 1844

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016