CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii vii


commentariivarialectioprosodia

Quid fles, Asterie, quem tibi candidi 1785

primo restituent vere Favonii 1786

Thyna merce beatum, 1787

constantis iuvenem fide 1788

 

5 Gygen? ille Notis actus ad Oricum 1789

post insana Caprae sidera frigidas 1790

noctis non sine multis 1791

insomnis lacrimis agit. 1792

 

atqui sollicitae nuntius hospitae, 1793

10 suspirare Chloen et miseram tuis 1794

dicens ignibus uri, 1795

temptat mille vafer modis. 1796

 

ut Proetum mulier perfida credulum 1797

falsis inpulerit criminibus nimis 1798

15 casto Bellerophontae 1799

maturare necem refert, 1800

 

narrat paene datum Pelea Tartaro, 1801

Magnessam Hippolyten dum fugit abstinens, 1802

et peccare docentis 1803

20 fallax historias movet, 1804

 

frustra: nam scopulis surdior Icari 1805

voces audit adhuc integer. at tibi 1806

ne vicinus Enipeus 1807

plus iusto placeat cave, 1808

 

25 quamvis non alius flectere equum sciens 1809

aeque conspicitur gramine Martio 1810

nec quisquam citus aeque 1811

Tusco denatat alveo. 1812

 

prima nocte domum claude neque in vias 1813

30 sub cantu querulae despice tibiae 1814

et te saepe vocanti 1815

duram difficilis mane. 1816

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016