CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii vi


commentariivarialectioprosodia

Delicta maiorum inmeritus lues, 1737

Romane, donec templa refeceris 1738

aedisque labentis deorum et 1739

foeda nigro simulacra fumo. 1740

 

5 dis te minorem quod geris, imperas. 1741

hinc omne principium, huc refer exitum: 1742

di multa neglecti dederunt 1743

Hesperiae mala luctuosae. 1744

 

iam bis Monaeses et Pacori manus 1745

10 inauspicatos contudit impetus 1746

nostros et adiecisse praedam 1747

torquibus exiguis renidet; 1748

 

paene occupatam seditionibus 1749

delevit urbem Dacus et Aethiops, 1750

15 hic classe formidatus, ille 1751

missilibus melior sagittis. 1752

 

fecunda culpae saecula nuptias 1753

primum inquinavere et genus et domos: 1754

hoc fonte derivata clades 1755

20 in patriam populumque fluxit. 1756

 

motus doceri gaudet Ionicos 1757

matura virgo et fingitur artibus 1758

iam nunc et incestos amores 1759

de tenero meditatur ungui. 1760

 

25 mox iuniores quaerit adulteros 1761

inter mariti vina neque eligit 1762

cui donet inpermissa raptim 1763

gaudia luminibus remotis, 1764

 

sed iussa coram non sine conscio 1765

30 surgit marito, seu vocat institor 1766

seu navis Hispanae magister, 1767

dedecorum pretiosus emptor. 1768

 

non his iuventus orta parentibus 1769

infecit aequor sanguine Punico 1770

35 Pyrrhumque et ingentem cecidit 1771

Antiochum Hannibalemque dirum, 1772

 

sed rusticorum mascula militum 1773

proles, Sabellis docta ligonibus 1774

versare glaebas et severae 1775

40 matris ad arbitrium recisos 1776

 

portare fustis, sol ubi montium 1777

mutaret umbras et iuga demeret 1778

bubus fatigatis, amicum 1779

tempus agens abeunte curru. 1780

 

45 damnosa quid non inminuit dies? 1781

aetas parentum peior avis tulit 1782

nos nequiores, mox daturos 1783

progeniem vitiosiorem. 1784

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016