CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii v


commentariivarialectioprosodia

Caelo tonantem credidimus Iovem 1681

regnare: praesens divus habebitur 1682

Augustus adiectis Britannis 1683

imperio gravibusque Persis. 1684

 

5 milesne Crassi coniuge barbara 1685

turpis maritus vixit et hostium 1686

pro curia inversique mores! 1687

consenuit socerorum in armis, 1688

 

sub rege Medo Marsus et Apulus, 1689

10 anciliorum et nominis et togae 1690

oblitus aeternaeque Vestae, 1691

incolumi Iove et urbe Roma? 1692

 

hoc caverat mens provida Reguli 1693

dissentientis condicionibus 1694

15 foedis et exemplo trahenti 1695

perniciem veniens in aevum, 1696

 

si non periret inmiserabilis 1697

captiva pubes: signa ego Punicis 1698

adfixa delubris et arma 1699

20 militibus sine caede dixit 1700

 

derepta vidi, vidi ego civium 1701

retorta tergo bracchia libero 1702

portasque non clausas et arva 1703

Marte coli populata nostro. 1704

 

25 auro repensus scilicet acrior 1705

miles redibit: flagitio additis 1706

damnum. neque amissos colores 1707

lana refert medicata fuco 1708

 

nec vera virtus, cum semel excidit, 1709

30 curat reponi deterioribus; 1710

si pugnat extricata densis 1711

cerva plagis, erit ille fortis, 1712

 

qui perfidis se credidit hostibus, 1713

et Marte Poenos proteret altero, 1714

35 qui lora restrictis lacertis 1715

sensit iners timuitque mortem. 1716

 

hic unde vitam sumeret inscius, 1717

pacem duello miscuit: o pudor! 1718

o magna Carthago probrosis 1719

40 altior Italiae ruinis! 1720

 

fertur pudicae coniugis osculum 1721

parvosque natos ut capitis minor 1722

ab se removisse et virilem 1723

torvus humi posuisse voltum, 1724

 

45 donec labantis consilio patres 1725

firmaret auctor numquam alias dato 1726

interque maerentis amicos 1727

egregius properaret exul. 1728

 

atqui sciebat, quae sibi barbarus 1729

50 tortor pararet: non aliter tamen 1730

dimovit obstantis propinquos 1731

et populum reditus morantem, 1732

 

quam si clientum longa negotia 1733

diiudicata lite relinqueret 1734

55 tendens Venafranos in agros 1735

aut Lacedaemonium Tarentum. 1736

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016