CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii iv


commentariivarialectioprosodia

Descende caelo et dic age tibia 1601

regina longum Calliope melos, 1602

seu voce nunc mavis acuta, 1603

seu fidibus citharave Phoebi. 1604

 

5 auditis? an me ludit amabilis 1605

insania? audire et videor pios 1606

errare per lucos, amoenae 1607

quos et aquae subeunt et aurae. 1608

 

me fabulosae Volture in Apulo 1609

10 nutricis extra limina Pulliae 1610

ludo fatigatumque somno 1611

fronde nova puerum palumbes 1612

 

texere, mirum quod foret omnibus, 1613

quicumque celsae nidum Aceruntiae 1614

15 saltusque Bantinos et arvum 1615

pingue tenent humilis Forenti, 1616

 

ut tuto ab atris corpore viperis 1617

dormirem et ursis, ut premerer sacra 1618

lauroque conlataque myrto, 1619

20 non sine dis animosus infans. 1620

 

vester, Camenae, vester in arduos 1621

tollor Sabinos, seu mihi frigidum 1622

Praeneste seu Tibur supinum 1623

seu liquidae placuere Baiae. 1624

 

25 vestris amicum fontibus et choris 1625

non me Philippis versa acies retro, 1626

devota non extinxit arbor 1627

nec Sicula Palinurus unda. 1628

 

utcumque mecum vos eritis, libens 1629

30 insanientem navita Bosphorum 1630

temptabo et urentis harenas 1631

litoris Assyrii viator, 1632

 

visam Britannos hospitibus feros 1633

et laetum equino sanguine Concanum, 1634

35 visam pharetratos Gelonos 1635

et Scythicum inviolatus amnem. 1636

 

vos Caesarem altum, militia simul 1637

fessas cohortes abdidit oppidis, 1638

finire quaerentem labores 1639

40 Pierio recreatis antro; 1640

 

vos lene consilium et datis et dato 1641

gaudetis, almae. scimus, ut inpios 1642

Titanas immanemque turbam 1643

fulmine sustulerit caduco, 1644

 

45 qui terram inertem, qui mare temperat 1645

ventosum et urbis regnaque tristia, 1646

divosque mortalisque turmas 1647

imperio regit unus aequo. 1648

 

magnum illa terrorem intulerat Iovi 1649

50 fidens iuventus horrida bracchiis 1650

fratresque tendentes opaco 1651

Pelion inposuisse Olympo. 1652

 

sed quid Typhoeus et validus Mimas 1653

aut quid minaci Porphyrion statu, 1654

55 quid Rhoetus evolsisque truncis 1655

Enceladus iaculator audax 1656

 

contra sonantem Palladis aegida 1657

possent ruentes? hinc avidus stetit 1658

Volcanus, hinc matrona Iuno et 1659

60 numquam umeris positurus arcum, 1660

 

qui rore puro Castaliae lavit 1661

crinis solutos, qui Lyciae tenet 1662

dumeta natalemque silvam, 1663

Delius et Patareus Apollo. 1664

 

65 vis consili expers mole ruit sua, 1665

vim temperatam di quoque provehunt 1666

in maius, idem odere viris 1667

omne nefas animo moventis. 1668

 

testis mearum centimanus Gyges 1669

70 sententiarum, notus et integrae 1670

temptator Orion Dianae 1671

virginea domitus sagitta. 1672

 

iniecta monstris Terra dolet suis 1673

maeretque partus fulmine luridum 1674

75 missos ad Orcum; nec peredit 1675

inpositam celer ignis Aetnen 1676

 

incontinentis nec Tityi iecur 1677

reliquit ales, nequitiae additus 1678

custos; amatorem trecentae 1679

80 Pirithoum cohibent catenae. 1680

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016