CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii iii


commentariivarialectioprosodia

Iustum et tenacem propositi virum 1529

non civium ardor prava iubentium, 1530

non voltus instantis tyranni 1531

mente quatit solida neque Auster, 1532

 

5 dux inquieti turbidus Hadriae, 1533

nec fulminantis magna manus Iovis: 1534

si fractus inlabatur orbis, 1535

inpavidum ferient ruinae. 1536

 

hac arte Pollux et vagus Hercules 1537

10 enisus arcis attigit igneas, 1538

quos inter Augustus recumbens 1539

purpureo bibet ore nectar, 1540

 

hac te merentem, Bacche pater, tuae 1541

vexere tigres indocili iugum 1542

15 collo trahentes, hac Quirinus 1543

Martis equis Acheronta fugit, 1544

 

gratum elocuta consiliantibus 1545

Iunone divis: Ilion, Ilion 1546

fatalis incestusque iudex 1547

20 et mulier peregrina vertit 1548

 

in pulverem, ex quo destituit deos 1549

mercede pacta Laomedon, mihi 1550

castaeque damnatum Minervae 1551

cum populo et duce fraudulento. 1552

 

25 iam nec Lacaenae splendet adulterae 1553

famosus hospes nec Priami domus 1554

periura pugnaces Achivos 1555

Hectoreis opibus refringit, 1556

 

nostrisque ductum seditionibus 1557

30 bellum resedit: protinus et gravis 1558

iras et invisum nepotem, 1559

Troica quem peperit sacerdos, 1560

 

Marti redonabo. illum ego lucidas 1561

inire sedes, discere nectaris 1562

35 sucos et adscribi quietis 1563

ordinibus patiar deorum. 1564

 

dum longus inter saeviat Ilion 1565

Romamque pontus, qualibet exsules 1566

in parte regnanto beati; 1567

40 dum Priami Paridisque busto 1568

 

insultet armentum et catulos ferae 1569

celent inultae, stet Capitolium 1570

fulgens triumphatisque possit 1571

Roma ferox dare iura Medis. 1572

 

45 horrenda late nomen in ultimas 1573

extendat oras, qua medius liquor 1574

secernit Europen ab Afro, 1575

qua tumidus rigat arva Nilus. 1576

 

aurum inrepertum et sic melius situm, 1577

50 cum terra celat, spernere fortior 1578

quam cogere humanos in usus 1579

omne sacrum rapiente dextra, 1580

 

quicumque mundo terminus obstitit, 1581

hunc tanget armis, visere gestiens, 1582

55 qua parte debacchentur ignes, 1583

qua nebulae pluviique rores. 1584

 

sed bellicosis fata Quiritibus 1585

hac lege dico, ne nimium pii 1586

rebusque fidentes avitae 1587

60 tecta velint reparare Troiae. 1588

 

Troiae renascens alite lugubri 1589

fortuna tristi clade iterabitur 1590

ducente victrices catervas 1591

coniuge me Iovis et sorore. 1592

 

65 ter si resurgat murus aeneus 1593

auctore Phoebo, ter pereat meis 1594

excisus Argivis, ter uxor 1595

capta virum puerosque ploret. 1596

 

non hoc iocosae conveniet lyrae. 1597

70 quo, Musa, tendis? desine pervicax 1598

referre sermones deorum et 1599

magna modis tenuare parvis. 1600

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016