CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii ii


commentariivarialectioprosodia

Angustam amice pauperiem pati 1497

robustus acri militia puer 1498

condiscat et Parthos ferocis 1499

vexet eques metuendus hasta 1500

 

5 vitamque sub divo et trepidis agat 1501

in rebus. illum ex moenibus hosticis 1502

matrona bellantis tyranni 1503

prospiciens et adulta virgo 1504

 

suspiret, eheu, ne rudis agminum 1505

10 sponsus lacessat regius asperum 1506

tactu leonem, quem cruenta 1507

per medias rapit ira caedes. 1508

 

dulce et decorum est pro patria mori: 1509

mors et fugacem persequitur virum 1510

15 nec parcit inbellis iuventae 1511

poplitibus timidoque tergo. 1512

 

virtus repulsae nescia sordidae 1513

intaminatis fulget honoribus 1514

nec sumit aut ponit securis 1515

20 arbitrio popularis aurae: 1516

 

virtus recludens inmeritis mori 1517

caelum negata temptat iter via 1518

coetusque volgaris et udam 1519

spernit humum fugiente pinna. 1520

 

25 est et fideli tuta silentio 1521

merces: vetabo, qui Cereris sacrum 1522

volgarit arcanae, sub isdem 1523

sit trabibus fragilemque mecum 1524

 

solvat phaselon: saepe Diespiter 1525

30 neglectus incesto addidit integrum; 1526

raro antecedentem scelestum 1527

deseruit pede Poena claudo. 1528

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016