CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii i


commentariivarialectioprosodia

Odi profanum volgus et arceo. 1449

favete linguis: carmina non prius 1450

audita Musarum sacerdos 1451

virginibus puerisque canto. 1452

 

5 regum timendorum in proprios greges, 1453

reges in ipsos imperium est Iovis, 1454

clari Giganteo triumpho, 1455

cuncta supercilio moventis. 1456

 

est ut viro vir latius ordinet 1457

10 arbusta sulcis, hic generosior 1458

descendat in campum petitor, 1459

moribus hic meliorque fama 1460

 

contendat, illi turba clientium 1461

sit maior: aequa lege Necessitas 1462

15 sortitur insignis et imos, 1463

omne capax movet urna nomen. 1464

 

destrictus ensis cui super inpia 1465

cervice pendet, non Siculae dapes 1466

dulcem elaborabunt saporem, 1467

20 non avium citharaeque cantus 1468

 

somnum reducent: somnus agrestium 1469

lenis virorum non humilis domos 1470

fastidit umbrosamque ripam, 1471

non Zephyris agitata tempe. 1472

 

25 desiderantem quod satis est neque 1473

tumultuosum sollicitat mare 1474

nec saevus Arcturi cadentis 1475

impetus aut orientis Haedi, 1476

 

non verberatae grandine vineae 1477

30 fundusque mendax, arbore nunc aquas 1478

culpante, nunc torrentia agros 1479

sidera, nunc hiemes iniquas. 1480

 

contracta pisces aequora sentiunt 1481

iactis in altum molibus: huc frequens 1482

35 caementa demittit redemptor 1483

cum famulis dominusque terrae 1484

 

fastidiosus; sed Timor et Minae 1485

scandunt eodem quo dominus, neque 1486

decedit aerata triremi et 1487

40 post equitem sedet atra Cura. 1488

 

quodsi dolentem nec Phrygius lapis 1489

nec purpurarum sidere clarior 1490

delenit usus nec Falerna 1491

vitis Achaemeniumque costum, 1492

 

45 cur invidendis postibus et novo 1493

sublime ritu moliar atrium? 1494

cur valle permutem Sabina 1495

divitias operosiores? 1496

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016