CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xx


commentariivarialectioprosodia

Non usitata nec tenui ferar 1425

pinna biformis per liquidum aethera 1426

vates neque in terris morabor 1427

longius invidiaque maior 1428

 

5 urbis relinquam. non ego, pauperum 1429

sanguis parentum, non ego, quem vocas, 1430

dilecte Maecenas, obibo 1431

nec Stygia cohibebor unda. 1432

 

iam iam residunt cruribus asperae 1433

10 pelles et album mutor in alitem 1434

superne nascunturque leves 1435

per digitos umerosque plumae. 1436

 

iam Daedaleo notior Icaro 1437

visam gementis litora Bosphori 1438

15 Syrtisque Gaetulas canorus 1439

ales Hyperboreosque campos; 1440

 

me Colchus et qui dissimulat metum 1441

Marsae cohortis Dacus et ultimi 1442

noscent Geloni, me peritus 1443

20 discet Hiber Rhodanique potor. 1444

 

absint inani funere neniae 1445

luctusque turpes et querimoniae; 1446

conpesce clamorem ac sepulcri 1447

mitte supervacuos honores. 1448

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016