CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xx


commentariivarialectioprosodia

Non usitata nec tenui ferar

pinna biformis per liquidum aethera

vates, neque in terris morabor

longius invidiaque maior

 

5 urbis relinquam. non ego, pauperum

sanguis parentum, non ego, quem vocas,

dilecte Maecenas, obibo,

nec Stygia cohibebor unda.

 

iam iam residunt cruribus asperae

10 pelles, et album mutor in alitem,

superne nascunturque leves

per digitos umerosque plumae.

 

iam, Daedaleo notior Icaro,

visam gementis litora Bosphori,

15 Syrtisque Gaetulas, canorus

ales, Hyperboreosque campos.

 

me Colchus, et, qui dissimulat metum

Marsae cohortis, Dacus, et ultimi

noscent Geloni, me peritus

20 discet Hiber, Rhodanique potor.

 

absint inani funere neniae,

luctusque turpes et querimoniae.

conpesce clamorem, ac sepulcri

mitte supervacuos honores.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016