CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xix


commentariivarialectioprosodia

Bacchum in remotis carmina rupibus 1393

vidi docentem, credite posteri, 1394

Nymphasque discentis et auris 1395

capripedum Satyrorum acutas. 1396

 

5 euhoe, recenti mens trepidat metu 1397

plenoque Bacchi pectore turbidum 1398

laetatur, euhoe, parce Liber, 1399

parce gravi metuende thyrso. 1400

 

fas pervicacis est mihi Thyiadas 1401

10 vinique fontem lactis et uberes 1402

cantare rivos atque truncis 1403

lapsa cavis iterare mella, 1404

 

fas et beatae coniugis additum 1405

stellis honorem tectaque Penthei 1406

15 disiecta non leni ruina 1407

Thracis et exitium Lycurgi. 1408

 

tu flectis amnis, tu mare barbarum, 1409

tu separatis uvidus in iugis 1410

nodo coerces viperino 1411

20 Bistonidum sine fraude crinis. 1412

 

tu, cum parentis regna per arduum 1413

cohors gigantum scanderet inpia, 1414

Rhoetum retorsisti leonis 1415

unguibus horribilique mala; 1416

 

25 quamquam choreis aptior et iocis 1417

ludoque dictus non sat idoneus 1418

pugnae ferebaris; sed idem 1419

pacis eras mediusque belli. 1420

 

te vidit insons Cerberus aureo 1421

30 cornu decorum leniter atterens 1422

caudam et recedentis trilingui 1423

ore pedes tetigitque crura. 1424

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016