CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xviii


commentariivarialectioprosodia

Non ebur neque aureum 1353

mea renidet in domo lacunar, 1354

non trabes Hymettiae 1355

premunt columnas ultima recisas 1356

5 Africa neque Attali 1357

ignotus heres regiam occupavi 1358

nec Laconicas mihi 1359

trahunt honestae purpuras clientae. 1360

at fides et ingeni 1361

10 benigna vena est pauperemque dives 1362

me petit: nihil supra 1363

deos lacesso nec potentem amicum 1364

largiora flagito, 1365

satis beatus unicis Sabinis. 1366

15 truditur dies die 1367

novaeque pergunt interire lunae: 1368

tu secanda marmora 1369

locas sub ipsum funus et sepulcri 1370

inmemor struis domos 1371

20 marisque Bais obstrepentis urges 1372

submovere litora, 1373

parum locuples continente ripa: 1374

quid quod usque proximos 1375

revellis agri terminos et ultra 1376

25 limites clientium 1377

salis avarus? pellitur paternos 1378

in sinu ferens deos 1379

et uxor et vir sordidosque natos. 1380

nulla certior tamen 1381

30 rapacis Orci fine destinata 1382

aula divitem manet 1383

erum. quid ultra tendis? aequa tellus 1384

pauperi recluditur 1385

regumque pueris, nec satelles Orci 1386

35 callidum Promethea 1387

revexit auro captus. hic superbum 1388

Tantalum atque Tantali 1389

genus coercet, hic levare functum 1390

pauperem laboribus 1391

40 vocatus atque non vocatus audit. 1392

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016