ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina ii xviii


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

Non ebur, neque aureum

mea renidet in domo lacunar,

non trabes Hymettiae

premunt columnas ultima recisas

5 Africa, neque Attali

ignotus heres regiam occupavi,

nec Laconicas mihi

trahunt honestae purpuras clientae.

at fides et ingeni

10 benigna vena est pauperemque dives

me petit. nihil supra

deos lacesso, nec potentem amicum

largiora flagito,

satis beatus unicis Sabinis.

15 truditur dies die,

novaeque pergunt interire lunae.

tu secanda marmora

locas sub ipsum funus, et, sepulcri

inmemor, struis domos,

20 marisque Bais obstrepentis urges

submovere litora 

parum locuples continente ripa.

quid quod usque proximos

revellis agri terminos, et ultra

25 limites clientium

salis avarus? pellitur paternos

in sinu ferens deos,

et uxor et vir sordidosque natos.

nulla certior tamen

30 rapacis Orci fine destinata

aula divitem manet

erum. quid ultra tendis? aequa tellus

pauperi recluditur

regumque pueris, nec satelles Orci

35 callidum Promethea

revexit auro captus. hic superbum

Tantalum atque Tantali

genus coercet, hic levare functum

pauperem laboribus

40 vocatus atque non vocatus audit.

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016