CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xvii


commentariivarialectioprosodia

Cur me querelis exanimas tuis? 1321

nec dis amicum est nec mihi te prius 1322

obire, Maecenas, mearum 1323

grande decus columenque rerum. 1324

 

5 a, te meae si partem animae rapit 1325

maturior vis, quid moror altera, 1326

nec carus aeque nec superstes 1327

integer? ille dies utramque 1328

 

ducet ruinam. non ego perfidum 1329

10 dixi sacramentum: ibimus, ibimus, 1330

utcumque praecedes, supremum 1331

carpere iter comites parati. 1332

 

me nec Chimaerae spiritus igneae 1333

nec si resurgat centimanus Gyges 1334

15 divellet umquam: sic potenti 1335

Iustitiae placitumque Parcis. 1336

 

seu Libra seu me Scorpios adspicit 1337

formidolosus pars violentior 1338

natalis horae seu tyrannus 1339

20 Hesperiae Capricornus undae, 1340

 

utrumque nostrum incredibili modo 1341

consentit astrum: te Iovis inpio 1342

tutela Saturno refulgens 1343

eripuit volucrisque Fati 1344

 

25 tardavit alas, cum populus frequens 1345

laetum theatris ter crepuit sonum: 1346

me truncus inlapsus cerebro 1347

sustulerat, nisi Faunus ictum 1348

 

dextra levasset, Mercurialium 1349

30 custos virorum. reddere victimas 1350

aedemque votivam memento: 1351

nos humilem feriemus agnam. 1352

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016