CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xvi


commentariivarialectioprosodia

Otium divos rogat in patenti 1281

prensus Aegaeo, simul atra nubes 1282

condidit lunam neque certa fulgent 1283

sidera nautis, 1284

 

5 otium bello furiosa Thrace, 1285

otium Medi pharetra decori, 1286

Grosphe, non gemmis neque purpura ve 1287

nale nec auro. 1288

 

non enim gazae neque consularis 1289

10 submovet lictor miseros tumultus 1290

mentis et curas laqueata circum 1291

tecta volantis. 1292

 

vivitur parvo bene, cui paternum 1293

splendet in mensa tenui salinum 1294

15 nec levis somnos timor aut cupido 1295

sordidus aufert. 1296

 

quid brevi fortes iaculamur aevo 1297

multa? quid terras alio calentis 1298

sole mutamus? patriae quis exsul 1299

20 se quoque fugit? 1300

 

scandit aeratas vitiosa navis 1301

Cura nec turmas equitum relinquit, 1302

ocior cervis et agente nimbos 1303

ocior Euro. 1304

 

25 laetus in praesens animus quod ultra est 1305

oderit curare et amara lento 1306

temperet risu: nihil est ab omni 1307

parte beatum. 1308

 

abstulit clarum cita mors Achillem, 1309

30 longa Tithonum minuit senectus: 1310

et mihi forsan, tibi quod negarit, 1311

porriget hora. 1312

 

te greges centum Siculaeque circum 1313

mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum 1314

35 apta quadrigis equa, te bis Afro 1315

murice tinctae 1316

 

vestiunt lanae: mihi parva rura et 1317

spiritum Graiae tenuem Camenae 1318

Parca non mendax dedit et malignum 1319

40 spernere volgus. 1320

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016