CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xv


commentariivarialectioprosodia

Iam pauca aratro iugera regiae 1261

moles relinquent, undique latius 1262

extenta visentur Lucrino 1263

stagna lacu platanusque caelebs 1264

 

5 evincet ulmos. tum violaria et 1265

myrtus et omnis copia narium 1266

spargent olivetis odorem 1267

fertilibus domino priori, 1268

 

tum spissa ramis laurea fervidos 1269

10 excludet ictus. non ita Romuli 1270

praescriptum et intonsi Catonis 1271

auspiciis veterumque norma: 1272

 

privatus illis census erat brevis, 1273

commune magnum; nulla decempedis 1274

15 metata privatis opacam 1275

porticus excipiebat arcton 1276

 

nec fortuitum spernere caespitem 1277

leges sinebant, oppida publico 1278

sumptu iubentes et deorum 1279

20 templa novo decorare saxo. 1280

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016