CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xiv


commentariivarialectioprosodia

Eheu fugaces, Postume, Postume, 1233

labuntur anni nec pietas moram 1234

rugis et instanti senectae 1235

adferet indomitaeque morti, 1236

 

5 non si trecenis quotquot eunt dies, 1237

amice, places inlacrimabilem 1238

Plutona tauris, qui ter amplum 1239

Geryonen Tityonque tristi 1240

 

conpescit unda, scilicet omnibus, 1241

10 quicumque terrae munere vescimur, 1242

enaviganda, sive reges 1243

sive inopes erimus coloni. 1244

 

frustra cruento Marte carebimus 1245

fractisque rauci fluctibus Hadriae, 1246

15 frustra per autumnos nocentem 1247

corporibus metuemus Austrum: 1248

 

visendus ater flumine languido 1249

Cocytos errans et Danai genus 1250

infame damnatusque longi 1251

20 Sisyphus Aeolides laboris, 1252

 

linquenda tellus et domus et placens 1253

uxor, neque harum quas colis arborum 1254

te praeter invisas cupressos 1255

ulla brevem dominum sequetur. 1256

 

25 absumet heres Caecuba dignior 1257

servata centum clavibus et mero 1258

tinguet pavimentum superbo, 1259

pontificum potiore cenis. 1260

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016