CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xiii


commentariivarialectioprosodia

Ille et nefasto te posuit die, 1193

quicumque primum, et sacrilega manu 1194

produxit, arbos, in nepotum 1195

perniciem opprobriumque pagi; 1196

 

5 illum et parentis crediderim sui 1197

fregisse cervicem et penetralia 1198

sparsisse nocturno cruore 1199

hospitis; ille venena Colcha 1200

 

et quidquid usquam concipitur nefas 1201

10 tractavit, agro qui statuit meo 1202

te, triste lignum, te caducum 1203

in domini caput inmerentis. 1204

 

quid quisque vitet, numquam homini satis 1205

cautum est in horas. navita Bosphorum 1206

15 Poenus perhorrescit neque ultra 1207

caeca timet aliunde fata, 1208

 

miles sagittas et celerem fugam 1209

Parthi, catenas Parthus et Italum 1210

robur: sed inprovisa leti 1211

20 vis rapuit rapietque gentis. 1212

 

quam paene furvae regna Proserpinae 1213

et iudicantem vidimus Aeacum 1214

sedesque discretas piorum et 1215

Aeoliis fidibus querentem 1216

 

25 Sappho puellis de popularibus, 1217

et te sonantem plenius aureo, 1218

Alcaee, plectro dura navis, 1219

dura fugae mala, dura belli. 1220

 

utrumque sacro digna silentio 1221

30 mirantur umbrae dicere, sed magis 1222

pugnas et exactos tyrannos 1223

densum umeris bibit aure volgus. 1224

 

quid mirum, ubi illis carminibus stupens 1225

demittit atras belua centiceps 1226

35 auris et intorti capillis 1227

Eumenidum recreantur angues? 1228

 

quin et Prometheus et Pelopis parens 1229

dulci laborem decipitur sono 1230

nec curat Orion leones 1231

40 aut timidos agitare lyncas. 1232

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016