CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xii


commentariivarialectioprosodia

Nolis longa ferae bella Numantiae 1165

nec durum Hannibalem nec Siculum mare 1166

Poeno purpureum sanguine mollibus 1167

aptari citharae modis 1168

 

5 nec saevos Lapithas et nimium mero 1169

Hylaeum domitosque Herculea manu 1170

Telluris iuvenes, unde periculum 1171

fulgens contremuit domus 1172

 

Saturni veteris, tuque pedestribus 1173

10 dices historiis proelia Caesaris, 1174

Maecenas, melius ductaque per vias 1175

regum colla minacium. 1176

 

me dulcis dominae Musa Licymniae 1177

cantus, me voluit dicere lucidum 1178

15 fulgentis oculos et bene mutuis 1179

fidum pectus amoribus; 1180

 

quam nec ferre pedem dedecuit choris 1181

nec certare ioco nec dare bracchia 1182

ludentem nitidis virginibus sacro 1183

20 Dianae celebris die. 1184

 

num tu quae tenuit dives Achaemenes 1185

aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes 1186

permutare velis crine Licymniae 1187

plenas aut Arabum domos, 1188

 

25 cum flagrantia detorquet ad oscula 1189

cervicem aut facili saevitia negat 1190

quae poscente magis gaudeat eripi, 1191

interdum rapere occupet? 1192

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016