CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xi


commentariivarialectioprosodia

Quid bellicosus Cantaber et Scythes, 1141

Hirpine Quincti, cogitet Hadria 1142

divisus obiecto, remittas 1143

quaerere nec trepides in usum 1144

 

5 poscentis aevi pauca. fugit retro 1145

levis iuventas et decor, arida 1146

pellente lascivos amores 1147

canitie facilemque somnum; 1148

 

non semper idem floribus est honor 1149

10 vernis neque uno luna rubens nitet 1150

voltu: quid aeternis minorem 1151

consiliis animum fatigas? 1152

 

cur non sub alta vel platano vel hac 1153

pinu iacentes sic temere et rosa 1154

15 canos odorati capillos, 1155

dum licet, Assyriaque nardo 1156

 

potamus uncti? dissipat Euhius 1157

curas edacis. quis puer ocius 1158

restinguet ardentis Falerni 1159

20 pocula praetereunte lympha? 1160

 

quis devium scortum eliciet domo 1161

Lyden? eburna dic age cum lyra 1162

maturet, in comptum Lacaenae 1163

more comam religata nodum. 1164

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016