CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii x


commentariivarialectioprosodia

Rectius vives, Licini, neque altum 1117

semper urgendo neque, dum procellas 1118

cautus horrescis, nimium premendo 1119

litus iniquum. 1120

 

5 auream quisquis mediocritatem 1121

diligit, tutus caret obsoleti 1122

sordibus tecti, caret invidenda 1123

sobrius aula. 1124

 

saepius ventis agitatur ingens 1125

10 pinus et celsae graviore casu 1126

decidunt turres feriuntque summos 1127

fulgura montis. 1128

 

sperat infestis, metuit secundis 1129

alteram sortem bene praeparatum 1130

15 pectus: informis hiemes reducit 1131

Iuppiter, idem 1132

 

submovet; non, si male nunc, et olim 1133

sic erit: quondam cithara tacentem 1134

suscitat Musam neque semper arcum 1135

20 tendit Apollo. 1136

 

rebus angustis animosus atque 1137

fortis adpare, sapienter idem 1138

contrahes vento nimium secundo 1139

turgida vela. 1140

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016