CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii ix


commentariivarialectioprosodia

Non semper imbres nubibus hispidos 1093

manant in agros aut mare Caspium 1094

vexant inaequales procellae 1095

usque nec Armeniis in oris, 1096

 

5 amice Valgi, stat glacies iners 1097

mensis per omnis aut Aquilonibus 1098

querqueta Gargani laborant 1099

et foliis viduantur orni: 1100

 

tu semper urges flebilibus modis 1101

10 Mysten ademptum nec tibi vespero 1102

surgente decedunt amores 1103

nec rapidum fugiente solem. 1104

 

at non ter aevo functus amabilem 1105

ploravit omnis Antilochum senex 1106

15 annos nec inpubem parentes 1107

Troilon aut Phrygiae sorores 1108

 

flevere semper. desine mollium 1109

tandem querellarum et potius nova 1110

cantemus Augusti tropaea 1111

20 Caesaris et rigidum Niphaten, 1112

 

Medumque flumen gentibus additum 1113

victis minores volvere vertices 1114

intraque praescriptum Gelonos 1115

exiguis equitare campis. 1116

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016