CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii viii


commentariivarialectioprosodia

Ulla si iuris tibi peierati 1069

poena, Barine, nocuisset umquam, 1070

dente si nigro fieres vel uno 1071

turpior ungui, 1072

 

5 crederem: sed tu simul obligasti 1073

perfidum votis caput, enitescis 1074

pulchrior multo iuvenumque prodis 1075

publica cura. 1076

 

expedit matris cineres opertos 1077

10 fallere et toto taciturna noctis 1078

signa cum caelo gelidaque divos 1079

morte carentis. 1080

 

ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident 1081

simplices Nymphae ferus et Cupido 1082

15 semper ardentis acuens sagittas 1083

cote cruenta. 1084

 

adde quod pubes tibi crescit omnis, 1085

servitus crescit nova nec priores 1086

inpiae tectum dominae relinquunt 1087

20 saepe minati. 1088

 

te suis matres metuunt iuvencis, 1089

te senes parci miseraeque nuper 1090

virgines nuptae, tua ne retardet 1091

aura maritos. 1092

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016