CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii vii


commentariivarialectioprosodia

O saepe mecum tempus in ultimum 1041

deducte Bruto militiae duce, 1042

quis te redonavit Quiritem 1043

dis patriis Italoque caelo, 1044

 

5 Pompei, meorum prime sodalium, 1045

cum quo morantem saepe diem mero 1046

fregi coronatus nitentis 1047

malobathro Syrio capillos? 1048

 

tecum Philippos et celerem fugam 1049

10 sensi relicta non bene parmula, 1050

cum fracta virtus et minaces 1051

turpe solum tetigere mento: 1052

 

sed me per hostis Mercurius celer 1053

denso paventem sustulit aere, 1054

15 te rursus in bellum resorbens 1055

unda fretis tulit aestuosis. 1056

 

ergo obligatam redde Iovi dapem 1057

longaque fessum militia latus 1058

depone sub lauru mea nec 1059

20 parce cadis tibi destinatis. 1060

 

oblivioso levia Massico 1061

ciboria exple, funde capacibus 1062

unguenta de conchis. quis udo 1063

deproperare apio coronas 1064

 

25 curatve myrto? quem Venus arbitrum 1065

dicet bibendi? non ego sanius 1066

bacchabor Edonis: recepto 1067

dulce mihi furere est amico. 1068

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016