CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii vi


commentariivarialectioprosodia

Septimi, Gadis aditure mecum et 1017

Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et 1018

barbaras Syrtis, ubi Maura semper 1019

aestuat unda: 1020

 

5 Tibur Argeo positum colono 1021

sit meae sedes utinam senectae, 1022

sit modus lasso maris et viarum 1023

militiaeque. 1024

 

unde si Parcae prohibent iniquae, 1025

10 dulce pellitis ovibus Galaesi 1026

flumen et regnata petam Laconi 1027

rura Phalantho. 1028

 

ille terrarum mihi praeter omnis 1029

angulus ridet, ubi non Hymetto 1030

15 mella decedunt viridique certat 1031

baca Venafro, 1032

 

ver ubi longum tepidasque praebet 1033

Iuppiter brumas et amicus Aulon 1034

fertili Baccho minimum Falernis 1035

20 invidet uvis. 1036

 

ille te mecum locus et beatae 1037

postulant arces: ibi tu calentem 1038

debita sparges lacrima favillam 1039

vatis amici. 1040

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016