CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii v


commentariivarialectioprosodia

Nondum subacta ferre iugum valet 993

cervice, nondum munia conparis 994

aequare nec tauri ruentis 995

in venerem tolerare pondus. 996

 

5 circa virentis est animus tuae 997

campos iuvencae, nunc fluviis gravem 998

solantis aestum, nunc in udo 999

ludere cum vitulis salicto 1000

 

praegestientis. tolle cupidinem 1001

10 inmitis uvae: iam tibi lividos 1002

distinguet autumnus racemos 1003

purpureo varius colore. 1004

 

iam te sequetur: currit enim ferox 1005

aetas et illi quos tibi dempserit 1006

15 adponet annos; iam proterva 1007

fronte petet Lalage maritum, 1008

 

dilecta, quantum non Pholoe fugax, 1009

non Chloris albo sic umero nitens 1010

ut pura nocturno renidet 1011

20 luna mari Cnidiusve Gyges, 1012

 

quem si puellarum insereres choro, 1013

mire sagacis falleret hospites 1014

discrimen obscurum solutis 1015

crinibus ambiguoque voltu. 1016

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016