CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii iv


commentariivarialectioprosodia

Ne sit ancillae tibi amor pudori, 969

Xanthia Phoceu: prius insolentem 970

serva Briseis niveo colore 971

movit Achillem, 972

 

5 movit Aiacem Telamone natum 973

forma captivae dominum Tecmessae, 974

arsit Atrides medio in triumpho 975

virgine rapta, 976

 

barbarae postquam cecidere turmae 977

10 Thessalo victore et ademptus Hector 978

tradidit fessis leviora tolli 979

Pergama Grais. 980

 

nescias an te generum beati 981

Phyllidis flavae decorent parentes; 982

15 regium certe genus et penatis 983

maeret iniquos. 984

 

crede non illam tibi de scelesta 985

plebe dilectam neque sic fidelem, 986

sic lucro aversam potuisse nasci 987

20 matre pudenda. 988

 

bracchia et voltum teretesque suras 989

integer laudo; fuge suspicari 990

cuius octavum trepidavit aetas 991

claudere lustrum. 992

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016