CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii iii


commentariivarialectioprosodia

Aequam memento rebus in arduis 941

servare mentem, non secus in bonis 942

ab insolenti temperatam 943

laetitia, moriture Delli, 944

 

5 seu maestus omni tempore vixeris, 945

seu te in remoto gramine per dies 946

festos reclinatum bearis 947

interiore nota Falerni. 948

 

quo pinus ingens albaque populus 949

10 umbram hospitalem consociare amant 950

ramis? quid obliquo laborat 951

lympha fugax trepidare rivo? 952

 

huc vina et unguenta et nimium brevis 953

flores amoenae ferre iube rosae, 954

15 dum res et aetas et sororum 955

fila trium patiuntur atra. 956

 

cedes coemptis saltibus et domo 957

villaque flavos quam Tiberis lavit, 958

cedes et exstructis in altum 959

20 divitiis potietur heres. 960

 

divesne prisco natus ab Inacho 961

nil interest an pauper et infima 962

de gente sub divo moreris, 963

victima nil miserantis Orci: 964

 

25 omnes eodem cogimur, omnium 965

versatur urna serius ocius 966

sors exitura et nos in aeternum 967

exilium inpositura cumbae. 968

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016