CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii ii


commentariivarialectioprosodia

Nullus argento color est avaris 917

abdito terris, inimice lamnae 918

Crispe Sallusti, nisi temperato 919

splendeat usu. 920

 

5 vivet extento Proculeius aevo 921

notus in fratres animi paterni; 922

illum aget pinna metuente solvi 923

Fama superstes. 924

 

latius regnes avidum domando 925

10 spiritum quam si Libyam remotis 926

Gadibus iungas et uterque Poenus 927

serviat uni: 928

 

crescit indulgens sibi dirus hydrops 929

nec sitim pellit, nisi causa morbi 930

15 fugerit venis et aquosus albo 931

corpore languor. 932

 

redditum Cyri solio Prahaten 933

dissidens plebi numero beatorum 934

eximit Virtus populumque falsis 935

20 dedocet uti 936

 

vocibus, regnum et diadema tutum 937

deferens uni propriamque laurum, 938

quisquis ingentis oculo inretorto 939

spectat acervos. 940

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016