CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii i


commentariivarialectioprosodia

Motum ex Metello consule civicum 877

bellique causas et vitia et modos 878

ludumque Fortunae gravisque 879

principum amicitias et arma 880

 

5 nondum expiatis uncta cruoribus, 881

periculosae plenum opus aleae, 882

tractas et incedis per ignis 883

suppositos cineri doloso. 884

 

paulum severae musa tragoediae 885

10 desit theatris: mox ubi publicas 886

res ordinaris, grande munus 887

Cecropio repetes coturno, 888

 

insigne maestis praesidium reis 889

et consulenti, Pollio, curiae, 890

15 cui laurus aeternos honores 891

Delmatico peperit triumpho. 892

 

iam nunc minaci murmure cornuum 893

perstringis auris, iam litui strepunt, 894

iam fulgor armorum fugacis 895

20 terret equos equitumque voltus. 896

 

audire magnos iam videor duces 897

non indecoro pulvere sordidos 898

et cuncta terrarum subacta 899

praeter atrocem animum Catonis. 900

 

25 Iuno et deorum quisquis amicior 901

Afris inulta cesserat inpotens 902

tellure, victorum nepotes 903

rettulit inferias Iugurthae. 904

 

quis non Latino sanguine pinguior 905

30 campus sepulcris inpia proelia 906

testatur auditumque Medis 907

Hesperiae sonitum ruinae? 908

 

qui gurges aut quae flumina lugubris 909

ignara belli? quod mare Dauniae 910

35 non decoloravere caedes? 911

quae caret ora cruore nostro? 912

 

sed ne relictis, Musa, procax iocis 913

Ceae retractes munera neniae; 914

mecum Dionaeo sub antro 915

40 quaere modos leviore plectro. 916

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016