CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxxvii


commentariivarialectioprosodia

Nunc est bibendum, nunc pede libero 837

pulsanda tellus, nunc Saliaribus 838

ornare pulvinar deorum 839

tempus erat dapibus, sodales. 840

 

5 antehac nefas depromere Caecubum 841

cellis avitis, dum Capitolio 842

regina dementis ruinas 843

funus et imperio parabat 844

 

contaminato cum grege turpium 845

10 morbo virorum, quidlibet inpotens 846

sperare fortunaque dulci 847

ebria. sed minuit furorem 848

 

vix una sospes navis ab ignibus 849

mentemque lymphatam Mareotico 850

15 redegit in veros timores 851

Caesar ab Italia volantem 852

 

remis adurgens, accipiter velut 853

mollis columbas aut leporem citus 854

venator in campis nivalis 855

20 Haemoniae, daret ut catenis 856

 

fatale monstrum: quae generosius 857

perire quaerens nec muliebriter 858

expavit ensem nec latentis 859

classe cita reparavit oras, 860

 

25 ausa et iacentem visere regiam 861

voltu sereno, fortis et asperas 862

tractare serpentes, ut atrum 863

corpore conbiberet venenum, 864

 

deliberata morte ferocior: 865

30 saevis Liburnis scilicet invidens 866

privata deduci superbo 867

non humilis mulier triumpho. 868

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016