CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxxvi


commentariivarialectioprosodia

Et ture et fidibus iuvat 817

placare et vituli sanguine debito 818

custodes Numidae deos, 819

qui nunc Hesperia sospes ab ultima 820

5 caris multa sodalibus, 821

nulli plura tamen dividet oscula 822

quam dulci Lamiae, memor 823

actae non alio rege puertiae 824

mutataeque simul togae. 825

10 Cressa ne careat pulcra dies nota, 826

neu promptae modus amphorae 827

neu morem in Salium sit requies pedum, 828

neu multi Damalis meri 829

Bassum Threicia vincat amystide, 830

15 neu desint epulis rosae 831

neu vivax apium neu breve lilium. 832

omnes in Damalin putris 833

deponent oculos, nec Damalis novo 834

divelletur adultero 835

20 lascivis hederis ambitiosior. 836

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016