CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxxv


commentariivarialectioprosodia

O diva, gratum quae regis Antium, 777

praesens vel imo tollere de gradu 778

mortale corpus vel superbos 779

vertere funeribus triumphos: 780

 

5 te pauper ambit sollicita prece 781

ruris colonus, te dominam aequoris 782

quicumque Bithyna lacessit 783

Carpathium pelagus carina; 784

 

te Dacus asper, te profugi Scythae 785

10 urbesque gentesque et Latium ferox 786

regumque matres barbarorum et 787

purpurei metuunt tyranni, 788

 

iniurioso ne pede proruas 789

stantem columnam neu populus frequens 790

15 ad arma, cessantis ad arma 791

concitet imperiumque frangat. 792

 

te semper anteit saeva Necessitas, 793

clavos trabalis et cuneos manu 794

gestans aena nec severus 795

20 uncus abest liquidumque plumbum; 796

 

te Spes et albo rara Fides colit 797

velata panno nec comitem abnegat, 798

utcumque mutata potentis 799

veste domos inimica linquis, 800

 

25 at volgus infidum et meretrix retro 801

periura cedit, diffugiunt cadis 802

cum faece siccatis amici 803

ferre iugum pariter dolosi: 804

 

serves iturum Caesarem in ultimos 805

30 orbis Britannos et iuvenum recens 806

examen Eois timendum 807

partibus Oceanoque rubro. 808

 

heu heu, cicatricum et sceleris pudet 809

fratrumque. quid nos dura refugimus 810

35 aetas? quid intactum nefasti 811

liquimus? unde manum iuventus 812

 

metu deorum continuit? quibus 813

pepercit aris? o utinam nova 814

incude diffingas retusum in 815

40 Massagetas Arabasque ferrum. 816

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016