CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxxiv


commentariivarialectioprosodia

Parcus deorum cultor et infrequens, 761

insanientis dum sapientiae 762

consultus erro, nunc retrorsum 763

vela dare atque iterare cursus 764

 

5 cogor relictos. namque Diespiter 765

igni corusco nubila dividens 766

plerumque, per purum tonantis 767

egit equos volucremque currum, 768

 

quo bruta tellus et vaga flumina, 769

10 quo Styx et invisi horrida Taenari 770

sedes Atlanteusque finis 771

concutitur. valet ima summis 772

 

mutare et insignem attenuat deus 773

obscura promens: hinc apicem rapax 774

15 Fortuna cum stridore acuto 775

sustulit, hic posuisse gaudet. 776

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016