CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxxiii


commentariivarialectioprosodia

Albi, ne doleas plus nimio memor 745

inmitis Glycerae, neu miserabilis 746

decantes elegos, cur tibi iunior 747

laesa praeniteat fide. 748

 

5 insignem tenui fronte Lycorida 749

Cyri torret amor, Cyrus in asperam 750

declinat Pholoen; sed prius Apulis 751

iungentur capreae lupis, 752

 

quam turpi Pholoe peccet adultero. 753

10 sic visum Veneri, cui placet inparis 754

formas atque animos sub iuga aenea 755

saevo mittere cum ioco. 756

 

ipsum me melior cum peteret Venus, 757

grata detinuit compede Myrtale 758

15 libertina, fretis acrior Hadriae 759

curvantis Calabros sinus. 760

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016