CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxxii


commentariivarialectioprosodia

Poscimus, si quid vacui sub umbra 729

lusimus tecum, quod et hunc in annum 730

vivat et pluris, age dic Latinum, 731

barbite, carmen, 732

 

5 Lesbio primum modulate civi, 733

qui ferox bello tamen inter arma, 734

sive iactatam religarat udo 735

litore navim, 736

 

Liberum et Musas Veneremque et illi 737

10 semper haerentem puerum canebat 738

et Lycum nigris oculis nigroque 739

crine decorum. 740

 

o decus Phoebi et dapibus supremi 741

grata testudo Iovis, o laborum 742

15 dulce lenimen mihi cumque salve 743

rite vocanti. 744

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016