CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxxi


commentariivarialectioprosodia

Quid dedicatum poscit Apollinem 709

vates? quid orat de patera novum 710

fundens liquorem? non opimae 711

Sardiniae segetes feracis, 712

 

5 non aestuosae grata Calabriae 713

armenta, non aurum aut ebur Indicum, 714

non rura, quae Liris quieta 715

mordet aqua taciturnus amnis. 716

 

premant Calenam falce quibus dedit 717

10 fortuna vitem, dives ut aureis 718

mercator exsiccet culillis 719

vina Syra reparata merce, 720

 

dis carus ipsis, quippe ter et quater 721

anno revisens aequor Atlanticum 722

15 inpune. me pascunt olivae, 723

me cichorea levesque malvae. 724

 

frui paratis et valido mihi, 725

Latoe, dones et precor integra 726

cum mente nec turpem senectam 727

20 degere nec cithara carentem. 728

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016