CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxx


commentariivarialectioprosodia

O Venus regina Cnidi Paphique, 701

sperne dilectam Cypron et vocantis 702

ture te multo Glycerae decoram 703

transfer in aedem. 704

 

5 fervidus tecum puer et solutis 705

Gratiae zonis properentque Nymphae 706

et parum comis sine te Iuventas 707

Mercuriusque. 708

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016