CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxix


commentariivarialectioprosodia

Icci, beatis nunc Arabum invides 685

gazis et acrem militiam paras 686

non ante devictis Sabaeae 687

regibus horribilique Medo 688

 

5 nectis catenas? quae tibi virginum 689

sponso necato barbara serviet, 690

puer quis ex aula capillis 691

ad cyathum statuetur unctis 692

 

doctus sagittas tendere Sericas 693

10 arcu paterno? quis neget arduis 694

pronos relabi posse rivos 695

montibus et Tiberim reverti, 696

 

cum tu coemptos undique nobilis 697

libros Panaeti Socraticam et domum 698

15 mutare loricis Hiberis, 699

pollicitus meliora, tendis? 700

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016