CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxviii


commentariivarialectioprosodia

Te maris et terrae numeroque carentis harenae 649

mensorem cohibent, Archyta, 650

pulveris exigui prope litus parva Matinum 651

munera, nec quicquam tibi prodest 652

5 aerias temptasse domos animoque rotundum 653

percurrisse polum morituro. 654

occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, 655

Tithonusque remotus in auras 656

et Iovis arcanis Minos admissus, habentque 657

10 Tartara Panthoiden iterum Orco 658

demissum, quamvis clipeo Troiana refixo 659

tempora testatus nihil ultra 660

nervos atque cutem morti concesserat atrae, 661

iudice te non sordidus auctor 662

15 naturae verique. sed omnis una manet nox 663

et calcanda semel via leti. 664

dant alios Furiae torvo spectacula Marti, 665

exitio est avidum mare nautis: 666

mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum 667

20 saeva caput Proserpina fugit. 668

me quoque devexi rapidus comes Orionis 669

Illyricis Notus obruit undis. 670

at tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae 671

ossibus et capiti inhumato 672

25 particulam dare; sic, quodcumque minabitur Eurus 673

fluctibus Hesperiis, Venusinae 674

plectantur silvae te sospite, multaque merces, 675

unde potest, tibi defluat aequo 676

ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti. 677

30 neglegis inmeritis nocituram 678

postmodo te natis fraudem conmittere? fors et 679

debita iura vicesque superbae 680

te maneant ipsum: precibus non linquar inultis, 681

teque piacula nulla resolvent. 682

35 quamquam festinas, non est mora longa: licebit 683

iniecto ter pulvere curras. 684

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016