CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxvii


commentariivarialectioprosodia

Natis in usum laetitiae scyphis 625

pugnare Thracum est: tollite barbarum 626

morem verecundumque Bacchum 627

sanguineis prohibete rixis. 628

 

5 vino et lucernis Medus acinaces 629

immane quantum discrepat: inpium 630

lenite clamorem, sodales, 631

et cubito remanete presso. 632

 

voltis severi me quoque sumere 633

10 partem Falerni? dicat Opuntiae 634

frater Megyllae, quo beatus 635

volnere, qua pereat sagitta. 636

 

cessat voluntas? non alia bibam 637

mercede. quae te cumque domat Venus, 638

15 non erubescendis adurit 639

ignibus, ingenuoque semper 640

 

amore peccas. quidquid habes, age 641

depone tutis auribus. a miser, 642

quanta laborabas Charybdi, 643

20 digne puer meliore flamma. 644

 

quae saga, quis te solvere Thessalis 645

magus venenis, quis poterit deus? 646

vix inligatum te triformi 647

Pegasus expediet Chimaera. 648

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016