CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxvi


commentariivarialectioprosodia

Musis amicus tristitiam et metus 613

tradam protervis in mare Creticum 614

portare ventis, quis sub Arcto 615

rex gelidae metuatur orae, 616

 

5 quid Tiridaten terreat, unice 617

securus. o quae fontibus integris 618

gaudes, apricos necte flores, 619

necte meo Lamiae coronam, 620

 

Piplea dulcis. nil sine te mei 621

10 prosunt honores: hunc fidibus novis, 622

hunc Lesbio sacrare plectro 623

teque tuasque decet sorores. 624

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016